- HELIODORUS
- I.HELIODORUSAvidii Cassii, cui Heliodorus quoque pater fuit, fil. Iussu Marei Imp. deportatus est, apud Iul. Capitolin. In Vita Marci Anton. Philosophi.II.HELIODORUSSophista clarus, cuius etiam exstat Historia Aethiopica. At vero Dramatis praedicti auctor, Triccae opp. Thessalici Ep. fuit. ut Ecclesiasticae Historiae scriptores perhibent, de quo certi fere nihil est, nisi quod certissimum est, eum ip sum esse, ad quem D. Hier. epistolae Floruit sub Theodosio et Arcadio. Niceph. l. 12. c. 34. eum depositum scribit, quod hunc librum abdicare nollet. Sed nec Socrates, l. 5. c. 21. nec Photius, vide cod. 72. et 94. huius rei meminêrunt. Imo Cedren. ipsum de auri quoque faciendi ratione librum Theodosio Mag. dedicasle narrat. Heliodorus enim ille, de quo Philostratus περὶ σοφιςτῶν, is est Sophista, qui Imp. Hadriano familiaris fuit. Fuêre olim duo Heliodori, quorum unus Geographus, alter Tragicus, ut saepissime patet apud Graecos enarratores. Fuit et unus Medicus, de quo in Bibliotheca Medica. Fuit praeterea Heliodorus Rhetor Horatii comes, quem Graecorum loge doctissimum vocat Serm. c. 1. Sat. 5. v. 2. Item auctor libri de Sepulchris. Plutarch. de 10. Orat. Item poeta. Item Philostrato laudatus, de Sophist. l. 2. Item Secretarius Handriani Imp. Item amicus Hier. Item Mathematicus Athen. deAnathematis Atheniensium, et de Architectonica, scripsit. Plin. l. 34. c. 3. et l. 36. c. 5. Item Latislaeus, de Optica scriptor. Item Stoicus, Arati com mentator. Alii quoque Heliodori fuêre, de quibus Voss. sis adi, de Hist. Gr. p. 372. Lil. Gitald. l. 3. dial. 3. poet. etc. Nic. Lloyd.III.HELIODORUSunus ex ducibus Seleuci Philopatoris, tem plum Hierosolymitanum direpturus, a duobus Angelis male mulctatus legitur, 2. Macc. c. 3. v. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.